Critical Edition
[1] Tractatus iste super musicam composuit venerabilis magister Philippus de Vitriaco.1 Omni desideranti notitiam artis mensurabilis musicae2 tam novae quam veteris optinere [corr. obtinere] 3 certas hic rationes4 praesentes sub brevi compendio pro posse meo propono5 fideliter adsignare. Cum6 antiquitatem7 per Franconem notum est8 omnibus tradidisse novitatem, quae9 per Philippum in maiori parte subtiliter invenisse, et quia voces seu notulas proportionabiliter oportet10 in hoc opere mensurare prout longae vel breves 11 semibreves ac minimae figurantur, ergo12 ad figurationem et valorem13 ipsarum breviter procedamus.
[2] Longa 14 sub forma quadrata figurata15 habens tractum a parte dextra, descendentem vel adscendentem, 16 vel duos quorum dextram [corr. dexter] 17 excedit in longitudine18 sinistrum. Et tunc illa nota dicitur19 plica longa et valet tria tempora in modo perfecto, duo autem in imperfecto.
[3] Modus 20 imperfectusa est ipsas breves vel tempora vel [corr. per] 21 numerum binarium computare 22 dicitur imperfectus eo quod numerus binarius est imperfectus. Numerus vero ternarius est perfectus23 assumptus a trinitate scilicet, pater, filius et spiritus sanctus 24 ubi est summa perfectio.25
[4]
Modus perfectus cognoscitur per pausas,
26
quando pausae inter longas sunt perfectae vel quando de longa
usque ad aliam27
longam
per28
numerum ternarium melius quam29
per binarium tempora30
computantur31
ut hic patet inferius.32
[5]
33
Item longa licet valeat tria tempora in modo perfecto, sicut dictum est tamen tribus
34
imperficitur, videlicet quando sola brevis sequitur, aut praecedit, vel quando plures
quam tres breves ipsam sequuntur similiter imperficitur
ut hic.35
[6] Si autem duae vel tres breves tantum 36 sequuntur ipsam longam a37 nulla sola brevi praecedente, a qua posset imperfici, perfecta est longa ipsa,38 nisi punctus divisionis ponatur inter primam brevem et secundam, vel inter primam et alias subsequentes.
[7]
b
C.
Item39
longa ante longam
in modo perfecto 40
perfecta est. Et
longa post quam punctus qui
dicitur perfectus immediate ponitur similiter perfecta in modo
perfecto
[corr.
imperfecto
]
ut hic.41
[8]
Est
42
quaedam alia nota
sub forma quadrata habens tractum a parte dextra, vel duos
quorum dexter et contra, sicut ipsa longa, sed43
in duplo
est latior44
ipsa longa,
et tunc ipsa nota dicitur duplex longa, et45
valet
6
[expan. sex]
46
tempora in modo perfecto, et quatuor in
47
imperfecto. Et
imperficitur duobus modis tantum,48
videlicet, a sola brevi
sequenti non praecedenti,49
sicut inferius
hic probabo,50
vel quando
plusquam 51
3
[expan. tres]
52
breves53
sequuntur ipsam
dupplicem
[corr. duplicem]
54
, et tunc non valet nisi quinque tempora, ut hic patet.
[9]
Breves sub55
forma quadrata
figurantur56
carens omni tractu. Si vero
habent tractum57
a parte sinistra,58
vel duos, quorum sinister
sit longior dextro tractu,59
tunc
prima nota,60
plica brevis appellatur, et valet tres semibreves in tempore
perfecto.61
Tempus semibrevium perfectum, est trium semibrevium62
assumptio pro qualibet brevi
vel proferendo valorem ipsarum, vel ipsius perfectionis
numerando63
. Tempus imperfectum est,
quod valorem tantum semibrevium numeratur, variatur, et mensuratur, ut hic.64
[10]
Item brevis
imperficitur tribus modis,65
videlicet quando sola semibrevis ipsam sequitur, aut praecedit, vel quando
66
plures quam tres
semibreves ipsam similiter subsequuntur ut hic.67
[11]
Et si duae vel
3es
[expan.
tres
]
tantum sequuntur
68
nulla
69
semibrevi praecedente,
sola praedicta dicitur talis brevis, 70
nisi punctus divisionis ponatur, inter
vel secundam et primam semibrevem, vel inter primam et alias subsequentes.71
Item sicut longa ante longam
perfecta est. Ita72
brevis ante brevem
dicitur perfecta, cum73
punctus immediate
positus74
perficit ipsam brevem
tempore imperfecto,75
nisi
pro76
divisione modi forsitan
assignetur, ut hic.77
[12]
Item brevis imperficitur
duppliciter
[corr. dupliciter]
78
, videlicet
79
a sola minima
sequenti. Et non a praecedenti, vel 80
a pluribus quam
3
[expan.
tres
]
81
ipsam
brevem sequentibus, licet multi teneant quod brevis imperficiatur a
parte praecedenti per minimam, et duplex longa imperficiatur a brevi similiter
praecedenti.82
Dico quod falsum est.
Nam brevis ipsa non imperficitur a minima, quantum ad totum cum minima
non subiciatur brevi, immo semibrevi. Ergo quantum ad partem quae est semibrevis,
ex hoc arguo, quotienscumque brevis imperficitur, a minima non imperficitur,
quantum ad totum, sed quantum ad partem. Videlicet, ad semibrevem, et ita adad
semibrevis quam semibrevem, et longa ante longam nunquam possunt perfici a parte praecedenti
propter partem subsequentem, ut hic.83
[13]
Item brevium
quaedam84
recta
et quaedam 85
altera
, nuncupatur, recta valet unum, 86
altera
vero duo.87
Unde quotienscumque duae breves inveniuntur inter duas
longas, prima
recta est. Alteraque secunda,88
et vocatur
altera,89
quia
alteratur, nam sua
[corr.
alteratur natura sua
]
90
cum ipsa brevis naturaliter tantum unum tempus valet et duo quotiens alteratur.
Item91
quando duae breves
reperiuntur 92
inter punctum divisionis et longam, vel
inter longam et punctum, secunda similiter alteratur, ut hic93
[14]
Semibrevis94
ad modum corporis obliqui
figuratur quae95
valet tres minimas in
maiori prolatione,96
duas
autem97
in minori
prolatione.98
Multi ignorantes dicunt
quod semibreves semper valere
3
[expan.
tres
]
minimas. Sed hoc est contra Franconem, qui dixit, mentione facta de longis et semibrevibus
et de similibus. Idem iudicium habeatur quod in longis et in brevibus invenitur perfectum
et imperfectum, per distinctionem modi tempus. Ita dico
quod quod
[corr.
quod
]
semibrevibus idem est invenire per distinctionem maioris prolationis et minoris. Maior
prolatio est larga, vel lata mensura, dans unicuique semibrevi
3
[expan.
tres
]
minimas vel valorem. Minor prolatio est, brevis et modica mensura sub qua duae minimae
pro semibrevi, tantummodo possunt proferri, ut hic.
99
[15]
Inde
[corr.
Item
]
100
semibrevis imperficitur
3ibus
[expan.
tribus
]
101
modis sicut brevis et longa
, videlicet102 quando sola minima
ipsam103
sequitur
aut104
praecedit, vel quando plures quam tres
105
sequuntur
minimae, sicut de longa et brevi superius est dictum, ut hic.106
[16]
Si vero duae minimae
tantum, vel
3es
[expan.
tres
]
107
ipsam sequuntur, nulla sola minima praecedente, perfecta est, nisi punctus divisionis
ponatur108
inter primam
109
, et secundam, vel
inter primas et 110
alias, si fuerint subsequentes, ut hic.
[17]
Item semibrevis
111
alteratur contra
sicut112
brevis
scilicet113
quando duae semibreves inveniuntur
inter duas
breves,114
vel inter punctum divisionis et brevem, vel
inter
punctum et brevem,
[corr.
brevem et punctum,
]
115
ut hic.
[18]
Minima
, tot 116
modis alteratur
, unde ratio alterationis est ista, quia ubicumque
naturale aliquid deest, artificialiter debet reparari, aut remanebit imperfectum,
sed quando duae breves solae inveniuntur, vel duae semibreves, et idem de minimis
deficit. Ubi trinitas, ibi perfectio, ergo necesse est primam reparare, videlicet,
per alterationem unius illarum, scilicet secundae. Si dicatur una illarum brevium
potest esse longa imperfecta, dico quod non. Quia propter longam sequentem, necesse
esset ipsam esse perfectam per regulam supradictam, longa autem et contra. Unde
brevis alteratur ad modum perficiendum, semibrevis ad tempus, et minima a
perfectione, quod modus, tempus, vel prolatio, hic hh similiter sunt perfecta, ut hic.
117
[19] Et nota118 quod duplex est punctus de plurimum supradixi, est punctus perfectionis, qui semper perficit longam in utroque modo, et brevem in utroque tempore, et semibrevem in utraque prolatione. Est autem aliquis punctus divisionis, et ille punctus imperficit longam, dividendo breves, et imperficit brevem dividendo semibreves, et imperficit semibrevem dividendo minimas c 119
[20] 120 C. Unde videndum est quomodo cognoscitur punctus ille divisionis a puncto perfectionis, cum unus habeat imperficere figuras, et alius perficere, sicut dixi. Ubicumque punctus ponitur post longam, perfectionis esse dicitur; quando vero post minimam, ponitur pro divisione tunc adsignatur. Et nota quod triplex est divisio, et triplex est perfectio, videlicet, modi, temporis, et prolationis.
[21] C. Item si punctus ponatur inter duas breves, debet dividere modum, nisi forte breves essent de tempore imperfecto, post quas aliqua semibrevis sequeretur sola, quae in cincopam reducitur ad praedictam brevem puncto perfectionis punctuatam.
[22]
C. Si autem punctus ponatur immediate post brevem semibrevi sola sequente pro
perfectione temporis, dicitur semper esse. Item si punctus ponitur post semibrevem,
dicitur pro perfectione prolationis, videlicet semibrevis. Atque si
post semibrevem illam punctuatam sequeretur tunc semibrevis, pro divisione temporis
assignatur, nisi forte semibreves semibrevessemibreves ille sint de minori prolatione, post quas sequeretur aliqua sola minima quae reducitur
ad semibrevem praedictam, puncto perfectionis punctuatam per cincopam et sic apparet
qualiter cognoscitur unus punctus ab alio, ut hic.
[23]
Cum duplex sit modus, tempus, et prolatio
, sicut dixi121. Videndum est de signis per quae distinguitur, quadrangulus cum tribus tractulis
ponitur pro modo perfecto
, quadrangulus vero cum duobus tractulis122
pro modo imperfecto
ponitur ut hic. 123
[24]
Circulus
ponitur pro tempore124
perfecto.
Semicirculus125
pro tempore imperfecto
ut hic.126
[25]
Sicut est dare distinctionem per signa, inter modum perfectum, et imperfectum. Ita
est dare aliqua distinctio inter maiorem prolationem et minorem, si contingat illam
variare bene dico quod in signo temporis illius cuius fuerit superius assignato
debent poni tres puncti pro maiori prolatione, duo autem pro minori, ut hic.
127
[26]
Item
128
modus, tempus, et prolatio, per rubeas distinguuntur figuras.
Unde quandocumque
129
rubea ponitur longa, ponitur ad dextram.
130
Ita quod
131
si nigrae
132
fuerint de modo perfecto, rubeae
erunt erunt
[corr.
erunt
]
133
de modo imperfecto et
e contrario
134
ut hic
135.
[27]
Breves ponuntur rubeae ad differentiam temporis.
136
Ita quod si137
nigrae breves
fuerint de138
tempore perfecto,
139
rubeae
erunt140
de imperfecto, et141
e contrario142.
Nisi cum aliqua forsitan ordinetur, sicut in143
moteti144
tenore qui dicitur In arboris, vel in tenore de In nova
fert animus, ut hic.145
[28]
Semibreves rubeae ponuntur ad differentiam prolationis ut si
146
147
nigrae
148
fuerint149
de maiori prolatione rubeae erunt de minori, et e contrario.
150
Nisi semibreves forsitan cum aliqua brevi151
ordinetur
[corr.
ordinentur
]
152
, quia tunc ponentur ad differentiam
temporis
[corr. prolationis]
, sicut in tenore de In arboris invenitur ibi.
153
[29]
Sincopa est divisio cuiuscumque figurae ad partes separatas
quae ad invicem reducuntur perfectiones numerando, et tripliciter
videlicet in modo, tempore et prolatione. Si fiat in modo, aut fiat
in modo perfecto aut imperfecto. Si in modo perfecto, tunc est
reperire
3es
[expan.
tres
]
breves separatas. Vel valorem pro longa, vel unam brevem cum una pausa duorum
temporum quae reducatur ad hanc
brevevem
[corr.
brevem
]
. Si autem fiat in modo imperfecto, tunc est reperire breves tantum
separatas quae perfectiones modi numerando reducantur ad invicem, ut hic.
154
[30]
155
Si autem fiat in tempore fiat aut in tempore perfecto aut imperfecto.
Si fiat in tempore perfecto, tunc brevis dividitur in
3
[expan.
tres
]
semibreves separatas tantum, vel valorem quae similiter ad invicem reducuntur,
vel ipsa puncto perfectionis punctuatur cuius tertia pars ad aliquam semibrevem solam
ad
ipsa
[corr.
ipsam
]
reducitur separata ut hic.
[31]
Similiter in prolatione, fit duplex aut in maiori prolatione aut in minori.
Si autem in maiori, tunc est invenire
3
[expan.
tres
]
minimas per semibrevem separatas quae numerando perfectiones prolationis
ad invicem reducuntur. Si autem fiat in minori prolatione, tunc est invenire
duas minimas tantum pro semibreve separatas
qui
[corr.
quae
]
numerando perfectiones ipsius prolationis ad invicem reducuntur ut hic.
[32]
Ligaturarum
156
alia ascendens, alia descendens. Et
quia ars loquitur de primis, mediis et ultimis earum, idcirco
157
de primis et ultimis
ligaturae descendentis, primo videamus sicut dicit ars prima
158
descendens sine tractu longa
est,159
sed si habuerit tractum a parte sinistra descendentem
, dicitur esse brevis.160
Similiter omnis ultima ligaturae
descendentis longa est, nisi fuerit in aliquo corpore figurata, ut hic
inferius patebit.
161
[33]
Nunc de primis et ultimis ligaturis videamus sicut ars quod prima ascendens, semper162
est brevis, nisi
163
a parte dextra
tractum habuerit164
descendentem
. Similiter omnis ultima ascendens brevis, nisi ponatur super
penultimam vel a parte dextra tractum ascendentem similiter descendentem, ut hic.
165
[34]
Item omnis tractus ascendens in prima positione ligatura descendentis vel
ascendentis facit primas esse semibreves. Et omnes mediae sunt breves
cuiuscumque sint ligaturae. Ut hic.
166
[11]
Pausa est vocum
omissio167
, seu
asperitate
[corr.
aspiratio
]
168
mensurata
per169
tot
corporibus170
quot
fuerit figurata. Unde pausa valet tot tempora quot 171
continet spatia.
Nam si tenet unum, valet unum. Si tenet duo, valet duo. Si tenet tria, valet tria.
Si tenet quatuor,
immensurabilis est.172
Sed illa pausa quae tenet dimidium spatium descendendo valet
unam semibrevem de prolatione qua fuerit. Quid ergo fiet de pausa minimae
cum minor pausa non possit inveniri quam dimidii spatii. Dico breviter et
hoc tenetur ab omnibus expertis in scientia, quod pausa semibrevis debet
descendere inferius a linea. Pausa vero minimae debet ascendere superius a linea,
tenens dimidium spatium, ut hic:173
Variant readings
- 1 Tractatus iste super musicam composuit venerabilis magister Philippus de Vitriaco.] Sub brevissimo compendio Philippo de Vitriaco in musica incipit. Su om. Sc
- 2 mensurabilis musicae] mensurabilis Sc musicae mensurabilis Su
- 3 optinere [corr. obtinere] ] obtinere Sc Su
- 4 hic rationes] regulas hic Su regulas huic Sc
- 5 meo propono] non postpono Su
- 6 adsignare. Cum] assignare, cuius Sc assignare Su
- 7 antiquitatem] [antiquitatem per Franconum . . . subtiliter invenisse] om. Su
- 8 est] om. Sc
- 9 tradidisse novitatem, quae] tradidisse. Noviterque Sc
- 10 oportet] omnes Sc
- 11 ] et add Su
- 12 ergo] igitur Sc idcirco Su
- 13 figurationem et valorem] valorem et figurationem Sc
- 14 ] igitur est add Sc ergo add Su
- 15 quadrata figurata] quadrata figurata est Su quadra Sc
- 16 descendentem vel adscendentem, ] ascendentem vel descendentem Sc Su
- 17 dextram [corr. dexter] ] dexter Sc dextra Su
- 18 in longitudine] om. Sc Su
- 19 tunc illa nota dicitur] talis vocatur Sc tunc talis nota dicitur Su
- 20 ] autem Sc
- 21 vel [corr. per] ] per Sc Su
- 22 ] et add Sc Su
- 23 est perfectus] perfectus est Sc
- 24 scilicet, pater, filius et spiritus sanctus ] scilicet a patre et filio et spiritu sancto Su etcetera. Sc
- 25 ubi est summa perfectio.] Exemplum omnium istorum. Sc
- 26 ] scilicet, add Sc
- 27 usque ad aliam] ad Sc
- 28 per] om. Sc
- 29 numerum ternarium melius quam] numerus ternarius Sc
- 30 per binarium tempora] binarium tempora Su om. Sc
- 31 computantur] computatur. Sc
- 32 ut hic patet inferius.] ut hic patet. Su om. Sc
- 33 ] [C.5 Item longa licet . . . C. 26 Modus, tempus, et prolatio, per rubeas] om. Su
- 34 ] modis Sc
- 35 ut hic.] ut hic patet. Sc
- 36 tantum ] tamen Sc
- 37 a] om. Sc
- 38 a qua posset imperfici, perfecta est longa ipsa,] ipsa longa perfecta est,
- 39 C. Item] Similiter Sc
- 40 in modo perfecto ] om. Sc
- 41 longa post quam punctus qui dicitur perfectus immediate ponitur similiter perfecta in modo perfecto [corr. imperfecto ] ut hic.] si longae addetur punctus perfectionis, perfecta est in modo imperfecto. Ut hic patet. Sc
- 42 ] autem add Sc
- 43 sub forma quadrata habens tractum a parte dextra, vel duos quorum dexter et contra, sicut ipsa longa, sed] quae duplex longa vocatur. Et Sc
- 44 est latior] latiorem Sc
- 45 et tunc ipsa nota dicitur duplex longa, et] talis autem Sc
- 46 6 [expan. sex] ] VI Sc
- 47 ] modo add Sc
- 48 imperficitur duobus modis tantum,] duobus modis tamen imperficitur Sc
- 49 sequenti non praecedenti,] sequente, vel praecedente Sc
- 50 hic probabo,] patebit, Sc
- 51 plusquam ] plures quam Sc
- 52 3 [expan. tres] ] tres Sc
- 53 breves] om. Sc
- 54 dupplicem [corr. duplicem] ] om. Sc
- 55 Breves sub] Brevis sive Sc
- 56 figurantur] figuratur Sc
- 57 habent tractum] tractum habuerit Sc
- 58 a parte sinistra,] ante sinistram, Sc
- 59 sit longior dextro tractu,] longior sit dextro, Sc
- 60 prima nota,] illa Sc
- 61 perfecto.] perfecto, duas autem in imperfecto. Sc
- 62 Tempus semibrevium perfectum, est trium semibrevium] Tempus perfectum est trium Sc
- 63 vel proferendo valorem ipsarum, vel ipsius perfectionis numerando] om. Sc
- 64 quod valorem tantum semibrevium numeratur, variatur, et mensuratur, ut hic.] quando dividitur per duas semibreves variando, numerando, et mensurando, ut hic patet inferius. Volve cartam. Sc
- 65 imperficitur tribus modis,] tribus modis imperficitur, Sc
- 66 ] sunt add Sc
- 67 semibreves ipsam similiter subsequuntur ut hic.] ipsam sequentes, ut hic patet. Sc
- 68 3es [expan. tres ] tantum sequuntur ] tres semibreves sequuntur tamen Sc
- 69 ] sola add Sc
- 70 sola praedicta dicitur talis brevis, ] perfecta est ipsa brevis Sc
- 71 vel secundam et primam semibrevem, vel inter primam et alias subsequentes.] primam et secundam semibrevem, vel alias subsequentes. Sc
- 72 perfecta est. Ita] est perfecta semper, sic Sc
- 73 dicitur perfecta, cum] est perfecta semper. Et ex hoc sequitur quod similis ante similem non unquam imperficitur. Etiam Sc
- 74 positus] postpositus Sc
- 75 tempore imperfecto,] in tempore tamen imperfecto Sc
- 76 pro] per Sc
- 77 assignetur, ut hic.] poneretur, et tunc in medio. Sc
- 78 duppliciter [corr. dupliciter] ] dupliciter Sc
- 79 ] quando add Sc
- 80 sequenti. Et non a praecedenti, vel ] sequente, vel etiam Sc
- 81 3 [expan. tres ] ] tres Sc
- 82 brevem sequentibus, licet multi teneant quod brevis imperficiatur a parte praecedenti per minimam, et duplex longa imperficiatur a brevi similiter praecedenti.] sequentes. Sed multi tenent quod imperficitur per minimam a parte ante. Sc
- 83 Nam brevis ipsa non imperficitur a minima, quantum ad totum cum minima non subiciatur brevi, immo semibrevi. Ergo quantum ad partem quae est semibrevis, ex hoc arguo, quotienscumque brevis imperficitur, a minima non imperficitur, quantum ad totum, sed quantum ad partem. Videlicet, ad semibrevem, et ita adad semibrevis quam semibrevem, et longa ante longam nunquam possunt perfici a parte praecedenti propter partem subsequentem, ut hic.] Si sequitur alia brevis quam maxime. Sed forte dicam quod nullo modo, et ratio quia minima non imperficit totam brevem igitur partem cum partes sint duae, igitur aliquam istarum non primam, quia prima similatur secundae, igitur secunda, et sic ex parte post Sc
- 84 quaedam] alia Sc
- 85 et quaedam ] alia Sc
- 86 , nuncupatur, recta valet unum, ] . Recta, unius temporis, Sc
- 87 vero duo.] duorum est Sc
- 88 recta est. Alteraque secunda,] est recta, secunda est altera, Sc
- 89 altera,] sic, Sc
- 90 alteratur, nam sua [corr. alteratur natura sua ] ] alteratur natura sua Sc
- 91 cum ipsa brevis naturaliter tantum unum tempus valet et duo quotiens alteratur. Item] Similiter quia Sc
- 92 reperiuntur ] om. Sc
- 93 inter longam et punctum, secunda similiter alteratur, ut hic] e converso prima est altera. Ut hic patet. Sc
- 94 Semibrevis] Est autem semibrevis Sc
- 95 figuratur quae] et Sc
- 96 maiori prolatione,] prolatione maiori Sc
- 97 autem] om. Sc
- 98 prolatione.] om. Sc
- 99 Multi ignorantes dicunt quod semibreves semper valere 3 [expan. tres ] minimas. Sed hoc est contra Franconem, qui dixit, mentione facta de longis et semibrevibus et de similibus. Idem iudicium habeatur quod in longis et in brevibus invenitur perfectum et imperfectum, per distinctionem modi tempus. Ita dico quod quod [corr. quod ] semibrevibus idem est invenire per distinctionem maioris prolationis et minoris. Maior prolatio est larga, vel lata mensura, dans unicuique semibrevi 3 [expan. tres ] minimas vel valorem. Minor prolatio est, brevis et modica mensura sub qua duae minimae pro semibrevi, tantummodo possunt proferri, ut hic. ] et sic distinguitur maior et minor prolatio. Ut hic profertur. Sc
- 100 Inde [corr. Item ] ] Item Sc
- 101 3ibus [expan. tribus ] ] tribus Sc
- 102 , videlicet] . Primo Sc
- 103 ipsam] eam Sc
- 104 aut] vel Sc
- 105 ] ipsam add Sc
- 106 minimae, sicut de longa et brevi superius est dictum, ut hic.] sicut dictum est de longis sive de longa. hoc exemplum vacat Sc
- 107 tantum, vel 3es [expan. tres ] ] tamen Sc
- 108 ponatur] sequatur Sc
- 109 ] minimam add Sc
- 110 inter primas et ] om. Sc
- 111 ] tripliciter add Sc
- 112 sicut] om. Sc
- 113 scilicet] videlicet Sc
- 114 breves,] semibreves, Sc
- 115 inter punctum et brevem, [corr. brevem et punctum, ] ] e converso add Sc
- 116 , tot ] duobus Sc
- 117 , unde ratio alterationis est ista, quia ubicumque naturale aliquid deest, artificialiter debet reparari, aut remanebit imperfectum, sed quando duae breves solae inveniuntur, vel duae semibreves, et idem de minimis deficit. Ubi trinitas, ibi perfectio, ergo necesse est primam reparare, videlicet, per alterationem unius illarum, scilicet secundae. Si dicatur una illarum brevium potest esse longa imperfecta, dico quod non. Quia propter longam sequentem, necesse esset ipsam esse perfectam per regulam supradictam, longa autem et contra. Unde brevis alteratur ad modum perficiendum, semibrevis ad tempus, et minima a perfectione, quod modus, tempus, vel prolatio, hic hh similiter sunt perfecta, ut hic. ] Minima etiam duobus modis alteratur. Primo modo ut dictum est de semibrevibus et brevibus, scilicet, si duae minores inter duas maiores etcetera. Sic igitur duabus minimis positis inter duas semibreves, secunda est altera, nisi ad eas reducatur . Secundo modo si quinque ponantur minimae pro uno videlicet tempore ultima est altera. Et ratio huius est, quia ubicumque aliquid artificialiter deest, artificialiter debet reparari. Sic est hic. Tertio modo minima alteratur si duae ponantur inter punctum divisionis et maiorem. Ut patet per exemplum. Sc
- 118 nota] est sciendum Sc
- 119 punctus de plurimum supradixi, est punctus perfectionis, qui semper perficit longam in utroque modo, et brevem in utroque tempore, et semibrevem in utraque prolatione. Est autem aliquis punctus divisionis, et ille punctus imperficit longam, dividendo breves, et imperficit brevem dividendo semibreves, et imperficit semibrevem dividendo minimas c ] , divisionis, scilicet, et perfectionis. Divisionis dividendo brevem, a longa in modo perfecto. Semibrevem a minima brevi in tempore perfecto, minimam a semibrevi in maiori prolatione. Adhuc dividendo minimas propter alterationem. Punctus vero perfectionis est qui perficit longam modo imperfecto. Perficit brevem tempore imperfecto. Perficit semibrevem minori prolatione. Punctus enim divisionis de quo iam dictum est potius dicitur imperfectionis, quam perfectionis; quia imperficit longam dividendo brevem, et hoc in modo perfecto; imperficit brevem dividendo semibrevem, et hoc in tempore perfecto; imperficit semibrevem dividendo minimam, et hoc in maiori prolatione. Est etiam punctus divisionis, qui habet dividere tempora, et hoc secundum ergo ssities Sc
- 120 ] [C.20 Unde videndum est quomodo cognoscitur . . . C.23 Cum duplex sit modus] om. Sc
- 121 , sicut dixi] om. Sc
- 122 , quadrangulus vero cum duobus tractulis] Sed si ponatur cum duobus, ponitur Sc
- 123 ponitur ut hic. ] om. Sc
- 124 ponitur pro tempore] vero pro tempore dicas, sed pro Sc
- 125 Semicirculus] Et semicirculus Sc
- 126 ut hic.] ponitur. Sc
- 127 Sicut est dare distinctionem per signa, inter modum perfectum, et imperfectum. Ita est dare aliqua distinctio inter maiorem prolationem et minorem, si contingat illam variare bene dico quod in signo temporis illius cuius fuerit superius assignato debent poni tres puncti pro maiori prolatione, duo autem pro minori, ut hic. ] Nam pro maiori prolatione ponere debemus tria puncta, pro minori vero duo. Ut patet hic de omnibus. Sc
- 128 Item ] Item nota, Su om. Sc
- 129 modus, tempus, et prolatio, per rubeas distinguuntur figuras. Unde quandocumque ] Sciendum circa coloratas notas, quod rubeae vel nigrae ponuntur ad doctrinam modi temporis et prolationis. Sc
- 130 rubea ponitur longa, ponitur ad dextram. ] longa invenitur rubea ponitur ad differentiam modi. Su om. Sc
- 131 Ita quod ] Itaque Su
- 132 ] longae add Sc
- 133 erunt erunt [corr. erunt ] ] sunt Su om. Sc
- 134 e contrario ] e converso Sc Su
- 135 ut hic ] ut hic patet Su om. Sc
- 136 Breves ponuntur rubeae ad differentiam temporis. ] om. Sc
- 137 Ita quod si] Itaque si Su Si Sc
- 138 fuerint de] ponuntur pro Sc
- 139 ] et Sc
- 140 erunt] sunt Su om. Sc
- 141 de imperfecto, et] pro imperfecto, vel Sc
- 142 e contrario] e converso Sc Su
- 143 Nisi cum aliqua forsitan ordinetur, sicut in] om. Sc
- 144 moteti] motetti Su om. Sc
- 145 tenore qui dicitur In arboris, vel in tenore de In nova fert animus, ut hic.] om. Sc
- 146 Semibreves rubeae ponuntur ad differentiam prolationis ut si ] Si Sc
- 147 ] vero semibreves add Sc
- 148 ] semibreves add Su
- 149 fuerint] om. Sc
- 150 de maiori prolatione rubeae erunt de minori, et e contrario. ] de maiori prolatione, rubeae sunt de minori et econverso. Su pro maiori prolatione ponuntur, et rubeae pro minori vel econverso. Sc
- 151 Nisi semibreves forsitan cum aliqua brevi] Nisi semibreves cum aliqua brevi forsitan Su om. Sc
- 152 ordinetur [corr. ordinentur ] ] om. Sc
- 153 , quia tunc ponentur ad differentiam temporis [corr. prolationis] , sicut in tenore de In arboris invenitur ibi. ] quia tunc ponuntur ad differentiam prolationis ut hic patet. Su Sed advertendum de omnibus hijs, hoc totum habet verum nisi forte ad invicem ordinetur, scilicet, brevis cum longa, semibrevis cum brevi. Et de omnibus veritas patet in tenore de In arboris. Innova fer animus. Sc
- 154 Sincopa est divisio cuiuscumque figurae ad partes separatas quae ad invicem reducuntur perfectiones numerando, et tripliciter videlicet in modo, tempore et prolatione. Si fiat in modo, aut fiat in modo perfecto aut imperfecto. Si in modo perfecto, tunc est reperire 3es [expan. tres ] breves separatas. Vel valorem pro longa, vel unam brevem cum una pausa duorum temporum quae reducatur ad hanc brevevem [corr. brevem ] . Si autem fiat in modo imperfecto, tunc est reperire breves tantum separatas quae perfectiones modi numerando reducantur ad invicem, ut hic. ] Sincopa est partim seperatarum modi, temporis et prolationis reducentium ad earum totum, secundum qualitatem et propriam ipsarum formam. Sc
- 155 ] [C.30 Si autem fiat in tempore . . . C.32 Ligaturarum] om. Sc
- 156 ] autem add Sc
- 157 quia ars loquitur de primis, mediis et ultimis earum, idcirco ] de his omnibus tam ascendendo, quam descendendo, videndum est. Sed Sc
- 158 ligaturae descendentis, primo videamus sicut dicit ars prima ] est sciendum quod prima ligatura Sc
- 159 est,] dicitur esse Sc
- 160 , dicitur esse brevis.] brevis est. Sc
- 161 Similiter omnis ultima ligaturae descendentis longa est, nisi fuerit in aliquo corpore figurata, ut hic inferius patebit. ] Praeterea omnnis quadra in fine ligaturae descendendo etiam est longa. Sc
- 162 Nunc de primis et ultimis ligaturis videamus sicut ars quod prima ascendens, semper] Sed dico in ascendendo quod tam prima quando Sc
- 163 ] tractum habuerit add Sc
- 164 tractum habuerit] om. Sc
- 165 . Similiter omnis ultima ascendens brevis, nisi ponatur super penultimam vel a parte dextra tractum ascendentem similiter descendentem, ut hic. ] et e converso. Sc
- 166 Item omnis tractus ascendens in prima positione ligatura descendentis vel ascendentis facit primas esse semibreves. Et omnes mediae sunt breves cuiuscumque sint ligaturae. Ut hic. ] Sed si habuerit fuerit ascendens vel descendens, et prima habuerit tractum sinistrum ascendentem, semper primae duae sunt semibreves. Reliquae sequentes breves sunt. Ut hic apparet. Sc
- 167 omissio] emissio Sc
- 168 asperitate [corr. aspiratio ] ] aspiratio Sc
- 169 per] pro Sc
- 170 corporibus] temporibus Sc
- 171 fuerit figurata. Unde pausa valet tot tempora quot ] om. Sc
- 172 Nam si tenet unum, valet unum. Si tenet duo, valet duo. Si tenet tria, valet tria. Si tenet quatuor, immensurabilis est.] Sed ultra tria non est abire Sc
- 173 Sed illa pausa quae tenet dimidium spatium descendendo valet unam semibrevem de prolatione qua fuerit. Quid ergo fiet de pausa minimae cum minor pausa non possit inveniri quam dimidii spatii. Dico breviter et hoc tenetur ab omnibus expertis in scientia, quod pausa semibrevis debet descendere inferius a linea. Pausa vero minimae debet ascendere superius a linea, tenens dimidium spatium, ut hic:] Et licet talis, pausa vocari possit, tamen est doctrina, quia ultra tria est privatio communis. Sed alia unius partis precise. Est enim et alia pausa quae continet medium spatium, et talis est semibrevis et minimae. Sed haec est doctrina, quia quae ponitur sub linea est semibrevis, quae ponitur super lineam, est minimae. Ut hic apparet. Sc
- 174 ] Hos versus disce qui cantum discere cupis. Ante namque longa tria tempora longa meretur. Si brevis addatur duo tempora longa tenetur. Inter perfectas si brevis bina locetur, temporis unius sit prima, secunda dupletur. add Su
- 175 ars perfecta in musica magistri Philippoti de Vitriaco.] Deo gratias referamus Amen. Sc Philippus de Vitriaco. Su